Opera omnia / Thomae Sydenham ; edidit Guilielmus Alexander Greenhill.
- Sydenham, Thomas, 1624-1689.
- Date:
- 1844
Licence: Public Domain Mark
Credit: Opera omnia / Thomae Sydenham ; edidit Guilielmus Alexander Greenhill. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by King’s College London. The original may be consulted at King’s College London.
83/708 (page 47)
![an vero eo usque elauguerit ut indigeat incitamento; vel Febris denique, an fermentatio ad gradum idoneum ac debitura annokum reducta permitti sibi absque aegri periculo possit. De horum singxdis, nonnulla mihi dicenda sunt. [21.] (I.) Itaque si sanguis eo usque exaestuet ut merito adhuc suspicari liceat aegrum vel phrenitidi, vel alii alicui molesto symptomati, ex nimia sanguinis ebullitione prognato, obnoxium esse, postridie emetici exhibiti enema praescribo; ut [Fonn. 3.]s Decocti communis pro Clystere libram unam, Syrupi Violarum, Sacchari culinaris, ana uncias duas; Misce; liat enema; idemque repeti pro re nata jubeo; quo saepe fit ut, sanguine nonnihil ventilato refrigeratoque, illius effervescentia satis compescatur. Interdum tamen usu venit ut venae-sectionem Sanguinis etiam semel adhuc atque iterum repetere necesse sit, nempe in temperamentis admodum sanguineis, et aetate florentibus, venae-sec- ^ , , 1 f tinne repc- aut in iis qui nimio nni usu inflammatoriam quandam dia- tita, thesin sanguini suo impresserunt. Verum plerumque tanto tamqiie insigni remedio (quale quidem est repetita venae- sectio,) non opus est; ac proinde, si praedictos casus excepe- ris, effervescentiam illam enematiim adminiculo satis repri- memus. Quare si sanguis nimium aestuet atque effervescat, in aliis singulis'’vel alternis diebus (prout res postulaverit',) clysterem ternirdic-' injici jubeo, idque ita fieri ad decimum usque morbi diem, vel circiter. [22.] Veruntamen si magna vis sanguinis missa dus. fuerit, vel aeger sit aetate provecta, tunc temporis enemata nulla impero, etiamsi sanguis multum efferbuerit. In his etenim casibus, uti metuendum non est ne, omissis clyste- ribus, ebullitio concepta eo usque procedat ut insignis alicu- jus et infesti symptomatis periculum immineat; ita certis- simum est eorundem usu sanguinis robur ac vim atque (ut ita dicam, etsi minus proprie,) tonum relaxari, catenus quidem ut, in senibus praecipue, (neque enim illis enemata tam pros- pere ac juvenibus cedere solent,) Natm\ae opus interturbetur atque impediatur. Quod si vena secta quidem fuerit, sed non multum sanguinis emissum, tunc (uti dixi,) clysteres adusque decimum, plus minus, diem impero; nonniinquam * Hanc form. om. edd. ’6G, ’68, ’76 ; sing. vel~\ om. edd. ’G6, ’G8, ’7G. cf. formm. 14.5, 170. ' prout respo.it.] om. edd. ’6G,’C8,'76-](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b21301815_0083.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)